# De aquatilibus 196

Pierre Belon, De aquatilibus, PETRI BELLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/196

Posset Miluus totus a suis pinnis circunduci, ex quarum latitudine non miror, si aliquando perculsus metu in aërem se es ferat. Si quis Milui ventrem, caudam & cutem obseruet, in vtroque latere duos squamarum ordines (asperarum ferè, vt in Trachuro videbit, quas pro maximo robore habet: quibus sit, vt ea parte ferè quadrangularis appareat. Rostrum illi est simum & recuruum. Oculi magni atque elati. Caput osseum, in quo sunt aculei quatuor, ad caudam spectantes. Cucullam habet osseam, cuius duo superiores aculei, nequaquam mouentur: inferiores verò attolli ac deprimi possunt. Lituris in tergore notatur ex cyaneo virentibus: dentibus caret. Lienem habet oblongum, subrubrum. Miluago (inquit Plinius) quoties cernitur extra aquam volitans, tempestates mutari, Trebius Niger est author.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
