Latin
ORPHVS
Pierre Belon, De aquatilibus 201
Unproofread scanNot analysed yet
cognoscantur. Itali nomen Latinum retinent. Galli Macareos, hoc est lenones vocant, quòd verno temipore eos pisces, qui nostro vulgo Virgines vocantur, statim subsequi soleant. Scombrum Genuenses Vn Oreol, Massilienses, Vn Horreau, Angli Macrel appellant, qui in Oceano tanta crassitudine profiscit, vt pari cum Pelamidibus magnitudine plerunque euadat. Nostri Scombrum supra cratêrem leuibus submissis prunis exassant, atque ilico sapidum reddunt: sed eum prius foeniculo viridi circumuoluunt, vt vim ignis obtundant. Scombris Angli intestina exerunt, &capita auferunt, reliquum mul ita deinde aqua elixant, sic piscem reddunt exuccum &insulsum. Magnus est in Propontide &tota Graecia salitorum prouentus. Mirabar cur vulgus Graecum minores Scombros Colias vocaret, quum tamen Icesius author antiquus, Scombros, minores quàm Colias esse dixerit. Garum ex Scombris &Coliis apud Byzantinos fieri solet: quanquam nihil vetat ex quouis alio pisce garum fieri posse, vt spostea dicetur. Ac quòd multus sit etiam apud exteras regiones Scombrorum prouentus, inde est colligendum, quòd Scombrariam insulam apud Strabonem à Scombris dictam comperias: verùm horum quidem captura multùm est diuersa in Oceano, ab ea quae in Ponto, Propontide, Hellespongo, Mediterraneo &Adriatico mari esse solet. Oppianus Scombrorum Ponti capturam ita describit, Insulsos capiunt Scombros, Thynnosque furentes, Quum vident alios Scombri curuamine velis Clausos, &c. Caeterùm Scombri iconem hîc non apposui: quòd sequens Coliae pictura cum Scombro omnino conueniat: neque Scombrum fusius descripsi, quòd plura de hoc in Colia mox dicturi simus.