Latin
COLIAS
Pierre Belon, De aquatilibus 203-2
Unproofread scanNot analysed yet
MYSTVS MARINVS. Mystum marinum piscatores quidam Veneti, quum semel inter caeteros caepissent, oborta est, me praesente, inter eos de ipsius nomenclatura contentio: horum enim quidam propter grandia labra &barbulas his adhaerentes, Porceletam (genus quoddam Sturionis) esse contendebant: alii, propter lineas transuersas, quas in lateribus gerit, Mormyrum vocabant. Tandem autem lis eorum dirempta est, quum ego Mystum illis esse disserui: etenim quemadmodum marinus Lucius, sic Mystus etiam marinus fluuiatilem refert. Proinde Mystus argenteo colore nitet: corpus habet oblongum in Mormyri modum, denis vtrinque lineis transuersis nigricantibus delibutum: venter illi dorso candidior est, ac magis tersus: cauda bifurca, sed pinnae laterales, Frago breuiores &latiores.