# De aquatilibus 203-2

Pierre Belon, De aquatilibus, COLIAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/203-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/203-2

MYSTVS MARINVS. Mystum marinum piscatores quidam Veneti, quum semel inter caeteros caepissent, oborta est, me praesente, inter eos de ipsius nomenclatura contentio: horum enim quidam propter grandia labra & barbulas his adhaerentes, Porceletam (genus quoddam Sturionis) esse contendebant: alii, propter lineas transuersas, quas in lateribus gerit, Mormyrum vocabant. Tandem autem lis eorum dirempta est, quum ego Mystum illis esse disserui: etenim quemadmodum marinus Lucius, sic Mystus etiam marinus fluuiatilem refert. Proinde Mystus argenteo colore nitet: corpus habet oblongum in Mormyri modum, denis vtrinque lineis transuersis nigricantibus delibutum: venter illi dorso candidior est, ac magis tersus: cauda bifurca, sed pinnae laterales, Frago breuiores & latiores.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
