# De aquatilibus 203

Pierre Belon, De aquatilibus, COLIAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/203

LACERTVS. Dictum est paulò antè, quum de Trachuro ageremus, Graecorum atque Italorum vulgus, Surum, detorto à Sauro, id est Lacerto nomine, Trachurum appellare. Quinetiam Genuenses quoddam Sconbri genus vulgò Lacertum vocant, cuius tergus multò magis, quam aliis Scombris viret, & venter est variegatus, quem re vera Coliam esse Scombrini corporis paruitate liquet. Caeterùm quòd ad Lacertum attinet, ego equidem genus pisciculorum cum Galeno & Philotimo esse censuerim, non autem speciem. Constituit enim ille tertio alimentorum Lacertos inter pisces mediae carnis inter duram & mollem, aitque facilè eos in ventriculo confici posse. Fatebor quidem picturam cuiusdam pisciculi ostendisse mihi Romae agenti Dominum Amsterdamum, cuius caput veluti lacertae terrestris esset, insignibus dentibus praeditum: ex quo contendebat Lacertum piscem vocari debere. Verùm eius quidem generis non est, de quo antiquissimi authores intellexerint. Vnde etiam illud Oppiani, Atque lacertorum gentes, quae putrida pascunt Inter coenosas voluentes corpora sordes Saurides, Scepani, &c.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
