# De aquatilibus 204-2

Pierre Belon, De aquatilibus, COCCIX, SIVE CVCVLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/204-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/204-2

COCCIX, SIVE CVCVLVS. Nihil est Cuculo pisce in piscariis Gallicis frequentius, cuius corporis compages & habitus ad Callionymum accedit, & Miluo quodammodo est similis. Grandibus est pinnis praeditus. quam obrem Oppianus Cuculum celerem cognominauit. Cuculum rufum esse, Numenius est author, vnde nostris à rubedine Rougetus dicitur. Pseusippus tradit Mulo esse similem. vnde nonnulli Trigolam à ssimilitudine appellant, vt iam in Trigla diximus. Corio contegitur membraneo, squamis carente, nisi hae sint admodum subtiles, atque in dorso minus quàm in ventre.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
