# De aquatilibus 204

Pierre Belon, De aquatilibus, COLIAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/204

Verùm quae in tergore est, decem crassioribus ac breuioribus spinis constat, quam Cantharus: quae verò ab ano ad caudam fertur, ea duobus tantùm aculeis obfirmatur. Caeterùm oblongo est capite, vt Sphyraena, aut fluuiatilis Mystus: Oculis non valde imagnis, quorum irides aurei sunt: labris prominulis, mollibus, crassis, Sturioni similibus, sola antrorsum, pro dentibus, scabritie exasperatis. Cirrhi autem tenui membrana maxillae inferiori coniunguntur. Molares quidem habet dentes in oris posteriore parte sursum ac deorsum abditos, ordine multiplici dispositos, albos, paruos, breues: branchias vtrinque quaternas. Sapida est illi supra modum caro, mollis, alba, friabilis, spinulis haud valde referta. Squamae cuti fortiter inhaerent, quae multò maiores quàm in fluuiatili sunt. Proinde stomachus Mysto est oblongus, in quo arenam, Conchulas, Tellinas, Pectines ac Mitulos comperies: nullas praeterea apophyses in eius pyloro videbis.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
