# De aquatilibus 205

Pierre Belon, De aquatilibus, COCCIX, SIVE CVCVLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/205

Duos habet ordines asperitastum in tergore, veluti squamas in seinuicem incumbentes, inter quas duae pinnae tergoris continentur: quarum, quae capiti vicina est, nonis obfirmatur aculeis: altera ad caudam obtusa sine aculeo exporrigitur. verumetiam vnam iterum vtrinque ad latera habet: ac pro pinnis anterioribus, cirrhos hinc atque inde ternos, spineos, qui in aliis piscibus non visuntur: branchias vtrinque quatuor: Caput losseum, rugis exasperatum, in quo aculeum vtrinque vnum (vt in dracone marino dicetur) circa pranchias exertum reperias. Dentibus caret, quorum loco aspera tantùm habet labia: Carnem haset duram, friabilem, albam: quapropter à Romanis Caponis nomine appellatur. Tellinas, Chamas, Conchulas, Cancros, Vrsos, Astacos, Locustas, & id genus crustatula edere solet, quibus eius stomathus dum secatur, distentus esse comperitur. Diphilus Cuculum cum Miluo contulit. Ait enim Miluum slurioris esse carnis quàm Cuculum: reliqua huic per totum ferè similis est.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
