# De aquatilibus 214

Pierre Belon, De aquatilibus, APHRITIDES, SEV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/214

MEMBRADA APHIA. Massiliensium vulgus Membradas Meletas vocat: Rothomagenses, & qui in litore Oceani (vbi Sequana in mare ingreditur) obuersantur, appellant Vn Crado, Genuensium vulgus Arachia. Membradam autem nihil aliud esse quàm Chrissae foeturam, ab authoribus traditum est, vnaque cum spi nis edi solere. Hos pisces ad litora Mediterranei maris incolae sale condiunt & adseruant: in Oceani autem litore, piscationi inseruiunt, vile vescentibus edulium. Membrades & Trichides, Archestrati, Engrauli, Encrasilochi, & (vt ait Aelianus) Zycostomi, pisciumque id genus caeteri, quibus vnà cum spinis vescimur, flatuosum atque humidum praestant alimentum. COBITIS, EPSETVS, ET TRIGLITES, AFHIAE. Qui Venetis in piscaria diuenduntur pisciculi, quos vulgus Marsionos vocat, hi sanè sunt Graecorum Cobites & Epseti: sic enim Dorion huiusmodi litorales pisciculos nominauit, quos omnes ex Atherinis pisciculis procreari censet, qui in fossulis relinquuntur, Nilo recedente. Ego verò à Gobiis nasci putauerim, & vulgo nostro vocari Menuise. Terentius minutos pisciculos nominauit. Trigliten quoque Dorion vocauit pisciculum omni anni tempore ferè apparentem. Siquidem quum Triglater anno pariat, Triglites Aphiae genus semper apparere potest. Hi sunt pisciculi Aphritides, quos Genuenses Rossetos nominant. Nam qui pisciculus Icesio Cibotis dicitur, is est quem etiam Ligures bianchetum ab albo colore vocant. Sunt enim (inquit Icesius) in Aphiarum genere quidam albi & admodum tenues ac spumei, quos Cibotides nonnulli appellant.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
