# De aquatilibus 218

Pierre Belon, De aquatilibus, APHIARVM RELIQUAE SPECIES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/218

les atque obtusas habet, translucidas duas in tergorem, quarum ea, quae capiti vicina est, vespertilionis alae similis esse videtur. Est enim nigra velut in Scorpione marino & Dracone. Pinnam caudae latam habet, ceruicem quasi compressam, in cuius superficie parui oculi positi sunt, atque interstitium, id quod est inter oculos, concauum apparet, nec alium reperias quem magis Silonem iudices. Siquidem is non, vt alii pisces, os antè gerit, sed valde supra caput habet, vnde Veneti supradictum nomen ei indiderunt. Inferiorem maxillam ita sursum retractam habet, vt inter oculos iuncta esse appareat. Oris hiatus, quum id expandit, tam grandis est, vt velut in ipsa ceruice infarctum tubulum habere videatur. Ambae spineae exteriores branchiae, vtrinque ad caudam spectantes, aculeo in extremis praemunitae inueniuntur. Squamis caret: Cinereus totus in tergore conspicitur, supinus verò candicat. Branchias vtrinque quaternas habet. Cor pericardio inclusum, erui magnitudine. Voracissimus est, quapropter stomacho est amplissimo, villis omnis generis praedito ac bene confirmato. Hepate vero pallido, stomacho incumbenti, cuius pars maior sinistrum occupat latus. Vesicula fellis in formam lachrymae rotunda sub dextro hepatis lobo conspicitur, nucis auellanae magnitudine: humoremque continet oleosum, ad ocularia medicamenta accommodatum. Porrò lienem habet lentis magnitudine, planum & orbicularem, rubrum, stomachi parti sinistrae incumbentem: Apophyses multas in pyloro, intestina nodis intersepta, quae propriis nominibus distingui possunt,

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
