# De aquatilibus 22

Pierre Belon, De aquatilibus, HIPPOPOTAMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/22

HIPPOPOTAMVS. Vndis quoque mergitur hippopotamus, & dubiam vitam agit, quadrupes est, monstrique aquatici speciem referens: sed marinus non est, Niloque tantùm gaudere percepimus: de cuius nomenclatura, hoc non sine magna ratione controuersum esse video, quòd non tam eius species ac forma equum terrestrem, quàm porcum, vitulum, aut bouem referat. Est enim eius formae capite, quod vel bouinum, vel vitulinum dici possit: reliquo corpore ad porci figuram magis accedente. Quamobrem Bisantini, apud quos mihi aliquando viuus hippopotamus conspectus est, vulgari lingua modò porcum, modò bouem marinum appellarunt: quae res nonnullos, eosque paulò eruditiores, commouit vt dicerent, nostris temporibus visum nunquam fuisse hippopotamum. Cui sententiae nisi ego rerum potius, quàm vocabulorum essem studiosus, facile subscriberem. Verùm in diuersum me pertrahit, antiquorum numismatum atque hippopotamorum figura: quae si (quemadmodum in Delphino diximus) naturalem referat, certe plurimum accedit ad eam quam ante viuum animalis corpus Bizantii delineare iussimus. Prius igitur antiquam effigiem te inspicere cupio, vt quantum ad nostram quae deinceps tibi proponetur, accedat, facilius iudices. Desumpta est autem ab aurei Adriani numismatis altera facie, cuius nobis aliquando fecit copiam Io. Grollerius Insubrium quaestor, antiquarum rerum studiosissimus. Talis autem est hippopotami, quem Bizantii vidimus, figura. Caput huic enorme fuit, & ad reliqui corporis collationem indecentissimum, quale vaccinum esse diceres, nullis praeditum cornibus, auribus vrsinis, breuibus ac subrotundis, oris rictu vsqueadeò vasto, vt leoninum superaret: certè humanum caput aequare potuisset.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
