Latin
BLENNVS, VEL CAEPOLA
Pierre Belon, De aquatilibus 222
Unproofread scanNot analysed yet
EXOCETVS, SIVE ADONIS. Exocetum ab ἔξω καὶ κοίη quidam (nescio quàm commodè ac propriè) dictum esse putant, quòd in siccum exeat. Vulgus Constantinopolitanum Clinon vocat. Genuenses Vna Bauecqua: Massilienses Vn Gabor vel Gauot. Romani cum aliis minutis piscibus confundunt, modò Ceruam, modo Missorem appellantes Frequentissimus est Oceano, neque quispiam est qui indigenis Oceani congrorum piscationi magis faueat quàm Exocetus. Nam quum vrticis plurimum delectetur, atque vrticae circa litora inter cautes haereant, ille mari profundius mergi recusat. quamobrem recedente mari sub petris &foraminibus aqua refertis contineri mauult. Agricolae auiem loca saxosa adeuntes, antequam aestus reciprocetur, lapides dimouent, vt inter scopulos, in quibus delitescunt, Adonides captent, &hamos quos chordis alligant, inescent, quibus ita ad cautem ligatis aduentantes cum aestu Congros ac Galeos illuc capere possint. Exoceti sub lapidibus vel in cauis cautium quiescentes, in rupibus Bononiae penè innumeri reperiuntur: quos si quispiam manu imprudens attrectauerit, sentiet horum dentibus magnam feriendi vim inesse. Indigenae Comasci vulpem vocant, Vna folpe pronuntiantes. Exocetus species habet plures, quarum vna cristata est, Massiliae frequens, primo aspectu aliquatenus Gobium referens: cute enim glabra obducitur. Firmos dentes vt Scarus habet. Colore est subrufo vt Scorpaena, multis aliis coloribus confuso. Totus piscis (vt Anguilla) lubricus est, &sine aliqua squama ac spina, praeterquam Spondylorum. hinc vulgus Graeciae Glinos nominauit. Non excedit crassitudinem quam pollex &Index amplecti possint. Continuam habet tergoris pinnam, ac nescio quid supra oculos, quod veluti à pellis laxitate procedit. Caeterùm laterum pinnae reliquorum piscium formam non seruant: nam hae veluti inuersae conspiciuntur. Pinnas, quae illi sub ventre sunt, duobus tantum cirrhis radiatas habet: Dentes ordine dispositos, Sparo frequentiores &numerosiores, maxillis firmiter insertos. Interanea ad Scarum accedunt. Cristati porrò Exoceti caput ad Chamaeleonem accedit, in cuius cacumine pinnam videas Galli cristam prorsus referentem. Caudae pinnam &laterum rotundam habet, duas praeterea sub sterno: alteram in tergore, continuam, admodum latam, quemadmodum &ea quae illi sub cauda est. Dentibus anterioribus acutissimis praeditus est, quales sunt canini nostri. Cute integitur laxa, multis coloribus, vt draco, variegata, vt primo aspectu Draconem esse iudices.