# De aquatilibus 223

Pierre Belon, De aquatilibus, BLENNVS, VEL CAEPOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/223

Viuax supramodum esse comperitur: triduum enim vel quatriduum absque aqua viuit. Chamas quoque conficit & conchylia, atque interdum vrticas pascitur. Branchias tectas habet, & paruo foramine peruias: sed & detectae vtrinque quatuor numerantur. Tertium Exoceti genus, etsi Byzantinis piscatoribus non alio quàm Glini nomine pernoscatur, ac nonnullis Chelidonius appelletur: tamen à Glino ac cristato Exoceto hoc differt, quòd rarò sex digitorum longitudinem, & duorum pollicum crassitudinem excedat. Squamis caret: lituras per tergus melinas, cyaneas ac fuluas habet, & continuam tergoris pinnam, mollem: caudae autem latam, vti & laterum, omnes varii coloris. Branchias contectas vt Muraena, quam notam quum ego semel piscatoribus ostendissem, id eos coegit proferre aliud quiddam à Glino esse. Spinea branchia exterior, vt in Dracone marino, duobus aculeis obfirmatur: sed ab eo dissidet, quòd quilibet aculeus duobus serratis denticulis sursum repandis & aduncis fulcitur. Caput multis coloribus polymitum habet, os grande, inferiorem maxillam latam & planam, dentes Glino priori aliquantum minores. Is dum scinditur, branchias non ostendit integras, sed rudimenta coloris paulò magis rubri, quàm in Muraena. Oppianus, Est inter scopulos ponti, quos abluit vnda Piscis ab Actaeis quondam cantatus Adonis. MAENA. Herbosis litoribus gaudent Maenae, quae & Μαγίδες Graecis dictae sunt, gregales quidem, & rarò (quod sciam) in Oceano capi consuetae: Massilienses Mendolas, Veneti Menolas vocant. Lituris vtrinque notantur, Smaridibus, Boopis & Giris persimiles, nisi paulò latiores ac breuiores cernerentur, & squamis Smaride tenuioribus contegerentur, breuiorique essent capite. Lineam in lateribus rectam habent, quae in Smaride arcuata est, rarissimeque palmum excedens. Porrò Maenarum in colore differentias obseruaui duas: aliae enim luteo, aliae lituris cyaneis aut asureis conspersae sunt.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
