# De aquatilibus 236

Pierre Belon, De aquatilibus, GOBIVS AVT GOBIO MARINVS NIGER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/236

Oculis est grandibus, lingua candida, pinnam vtrinque in lateribus, & geminam alteram sub ventre habet, quae piscem in partes aequales secat: ac praeterea tenuem aliam, & paruam fert in medio tergore pinnulam. Caeterum cor gerit vt semen Oxalidis triquetrum & oblongum, pericardio perbellè inclusum: branchias vtrinque quatuor: costas item vtrinque decen omni capillamento tenuiores: vertebras adeò exiles, vt vix ab acie oculi perspicacissima discernantur. Atherinae Vranoscoporum, Scorpionum, Blennorum, & piscium aliorum praeda. Apud multos sunt maximi prouentus, estque piscis sui generis delicatissimus: cuius apud quosdam quaestuosissima piscatio fieri solet. FETRI

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
