# De aquatilibus 24

Pierre Belon, De aquatilibus, HIPPOPOTAMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/24

Patulas habebat nares, labra repanda atque resima, dentes prorsus equinos, obtusos tamen: oculos ac linguam praegrandes: collum, vt piscibus nullum, aut admodum breue: caudam, vt porci ac testudines, rotunda: reliquum obesissimi cuiusdam porci corpus esse diceres: pedes ita breues, vt quatuor a terra digitos vix attolleretur: vngulae in porci formam diffissae: quae res nos inducebant, vt id animal non bene natare, sed fundum fluminis inhabitare, ac passim in Nili profundo diuagari crederemus. Omnino enim quicquid huius monstri, ludis publicis à Romanis imperatoribus populo ostendebatur, id est Nili paludibus adferri solebat: imò etiam quod Turcarum imperatori oblatum, atque à nobis conspectum fuerat, inde processisse certissimum est: cuius rei fidem faciet Colossi figura, Nilum Aegyptium Romae in Vaticano referes, ex qua nos Hippopotamum vt hîc depictum vides, excerpsimus. Neptunius equus a quibusdam hippopotamus, & hippocampus falsò creditus.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
