# De aquatilibus 240-2

Pierre Belon, De aquatilibus, SPARVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/240-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/240-2

SPARVS. Tametsi Romae Spari quotidie ex mari in forum piscarium adferantur, tamen piscatorum nes mo piscem hunc Spari nomine agnoscit. Promiscuè autem cum Auratis & Sargis diuendi solet. Car linotum vel Carlinum vocant: Genuenses magis ad primum etimum accedentes (vt & incolae Portus Veneris) Sparlum dicunt. Spari autem à Sargis solo colore distinguuntur. Sparus enim ex auro refulget, ac lituram in cauda habet, vt Sargus: sed os habet multùm dissimile. Proinde Sargus veluti circinnato dorso apparet, Sparus verò protenso, & capite ad Mormyrum accedente. Ambobus peritoneum nigricat, vt Salpae: Sparo tamen magis albicat. Branchias ambo easdem habent, vt etiam dentes incisorios: sed caninos, ad latera, vt Dentalis.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
