# De aquatilibus 243

Pierre Belon, De aquatilibus, SPARVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/243

Branchiarum exterius tegumentum spineum, nigrum est. Oculos habet caesios: dentibus exertis praeditus est, ordine dispositis in superiore & inferiore maxilla, numero octonis, humanos ipsa effigie referentibus. Oris rictum mediocrem, pinnas in acutum desinentes. Sargi dum recenter ex aqua prodeunt, transuersis lineis, vt Mormilus, sunt insignes: vnde apud Athenaeum Sargus & Melanurus πολυγραμμοί τε καὶ μελανόγραμμοι dicuntur. Hae autem lineae minus sunt demortuis conspicuae: Vnde Ouidius, Insignis Sargusque notis, insignis & alis, Et signis veluti palis horrentia terga Oppianus, Occulit. Polypus & Sargus saxiferus accola duri Hic domus est Sargis, haec statio laeta Scienis. Vxores Sargi multas & Merulus ardens Ducunt. Est & alius piscis fluuiatilis ex genere mugilum, cui etiam Sargo nomen est, sed hic de marino tantùm sermo est: fluuiatilem suo loco describemus. Caeterum Marinus Sargus Mulum seu Triglam semper comitatur. Nam coenum eo fodiente pascitur, & imbecilliores pisces, ne illuc adnatent, vterque arcere solet.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
