# De aquatilibus 245

Pierre Belon, De aquatilibus, CITHARVS SEV CANTHARVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/245

CITHARVS SEV CANTHARVS. Citharus piscis Lutetiae ex Oceano tritissimus, à cuius vulgo Bremma marina, dum Abramidem nominare conatur, appellari solet. Massilienses Cantenam, Genuenses Cannam, alii Daphanum, Dephanum vel Tephanum vocant. Citharum autem siue Cantharum minimè ex hoc dictum puto, quòd Canthari vasis exprimat effigiem, aut quòd Cantharo, id est, scarabeo (sic enim Theodorus vocat) similis sit, vel quòd cantare sciat: sed potius (vt ait Apollodorus) quòd Apollini facer sit, vt & mulus Proserpinae, Bocoas Mercurio, Catulus Libero patri, Apua Veneri, Neptuno quoque Pompilus. Citharus in Melanuri formam circinnatus est: squamis integitur ex Indico splendentibus: vnde Romano vulgo zaphile dictus. Os habet paruum, inferiorem maxillam latam, in qua breues sunt dentes, confuso ordine dispositi: labrum superius, veluti in calua infarctum: caudam bifurcam, cuius susperior pars longior est, quàm inferior: Supercilia nigricantia, atque oculos caesios, quorum pupilla nigra est, in ambitu pallida: lineam arcuatam, vtrinque in lateribus cyaneam. Gregalis est: rarò enim solus capitur. Vescitur herbis, carne, pane & caseo, ex nauibus in mare proiectis. Capitur nassis, hamo & sagenis. Branchias habet vtrinque quaternas: quarum suprema spinea siue ossea flexilis est. Pinna tergoris duodecim aculeis rigentibus est communita: cui quae vicina est, tribus tantùm vncinis obfirmatur. Video porrò Sargum, Melanurum, Auratam, Sparum, Synodontem, Dentalem eodem ferè circino tornatos esse, vt vix ab oculatissimo atque assuetissimo distingui possint. Ego verò in fo ro piscario Londinensi memini me vidisse Cantharos quosdam lineis albicantibus variegatos, alios cyaneis, alios ex luteo nigricantibus, rectis quidem, sed non ita conspicuis, vt in Salpae tergore videas. Zenocrates hunc piscem inter grati saporis & boni succi edulia, qui & abundè nutriant, faciQuii. leque in corpus digerantur, & aluum modicè cieant, connumerat. Quod ad Citharos attinet (inquit Galenus) Phylotimum vehementer miror: his enim cùm Rhombus sit multùm absimilis, carnem tamen habet ipsis molliorem: est etiam asellis longè inferior. Quidam frixis citharis in sartagine vescuntur: alii verò ipsos exassant, aut in patinis condiunt: quae apparandi ratio, cruditates prouocat.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
