Latin
LEPRAS
Pierre Belon, De aquatilibus 252-2
Unproofread scanNot analysed yet
LEPRAS. Saxatiles quidam pisces ab Oceano in mediterraneis deferri solent, Leprades, Merulae, Turdi, Phycides, &id genus caeteri: quibus varia (ob antiquae vocis defectum) nomina imponere solent: alii enim des Rosses: alii (vt Armorici) Gallinas marinas vocant. Nihil istius piscis colorum varietate pulchrius. Vix autem palmo longior in mari Adriatico excrescere solet, cum pedem &lius in Oceano excedere comperiatur. Proinde Lepradi nomen è reipsa probè inditum est, quòd easdem sugillationes habeat, quae in psora vel lepra laborantibus visuntur: quamobrem Numenius etiam Foρον appellauit. Caudam &pinnas, quas vtrinque ad branchias &sub ventre habet, eodem modo rotundas esse videmus. Continuam tergoris pinnam gerit, sedecim aculeis munitam, atque aliam sub ventre tano vicinam.