# De aquatilibus 252-2

Pierre Belon, De aquatilibus, LEPRAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/252-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/252-2

LEPRAS. Saxatiles quidam pisces ab Oceano in mediterraneis deferri solent, Leprades, Merulae, Turdi, Phycides, & id genus caeteri: quibus varia (ob antiquae vocis defectum) nomina imponere solent: alii enim des Rosses: alii (vt Armorici) Gallinas marinas vocant. Nihil istius piscis colorum varietate pulchrius. Vix autem palmo longior in mari Adriatico excrescere solet, cum pedem & amplius in Oceano excedere comperiatur. Proinde Lepradi nomen è reipsa probè inditum est, quòd easdem sugillationes habeat, quae in psora vel lepra laborantibus visuntur: quamobrem Numenius etiam Foρον appellauit. Caudam & pinnas, quas vtrinque ad branchias & sub ventre habet, eodem modo rotundas esse videmus. Continuam tergoris pinnam gerit, sedecim aculeis munitam, atque aliam sub ventre tano vicinam.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
