Latin
LEPRAS
Pierre Belon, De aquatilibus 255
Unproofread scanNot analysed yet
Iulis vix excedit palmum longitudine. Habet enim corpus gracile &oblongum vt Sphiraena: cuius crassitudo rarò excedit, quantum pollex cum indice capere possit. Tanta est colorum in huius tergore varietas, vt in eo Iridem depictum virinque videas. Squamis enim contegitur tenuissimis multorum colorum, super quibus ductae lineae rectae, caeruleae, virides, melinae, rubrae ac fuscae apparent. Pinnam in tergore continuam, ac reliquas totius corporis, vt &rotundam caudam, habet omnes versicolores. Verùm linea quae vtrinque corpus intercipit, haud rectà fertur, sed ad caudam aliquantulum incuruatur. Oculos habet paruos, pupillam nigram, horumque rubentem iridem. Dentes ostendit albos, acutos, aduncos, vt vespertilio, multò plures in inferiore maxilla, quàm in superiore: labia quoque crassa. Rarò quidem retibus, calamis &hamo frequentius capitur: singularis inter saxa degit Quamobrem Galeno &Dioscoridi meritò inter generosos saxatiles, &qui mollem ac friabilem nabent carnem, annumeratur. nus tamen rectè) vocari consueuit. Graeca vox est Lambena, sed ad exprimendum eum piscem vulgaris. Memini me vidisse quasdam Phycides omnino fuscas, alias rubentes, alias virides, nonnullas mistis coloribus varias.