# De aquatilibus 257

Pierre Belon, De aquatilibus, LEPRAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/257

Omnes pinnam tergoris (vt Sparus) continuam gerunt, duodecim aculeis munitam: ac rursus ad branchiarum latera vtrinque vnam habent, & sub ventre duas. quarum singulae squamis teguntur latis, firmis, saepe vliginosis. Dentes illis in ore pares non sunt: na in superiori maxilla vtrinque ad latus dentem vnum tantum, aut ad summum duos connumerabis: In inferiore autem maxilla multò plures, omnes quidem oblongos, albos & acutos: sed retrò in maxillis multos molares habent. Caeterum Phycidum color externus quanquam euariet: interanea tamen perpetuò eadem in omnibus mihi apparuerunt. Voraces pisces sunt Phuscae, quamobrem grandi atque amplo sunt stomacho praeditae. Omnibus est lacteum hepar, ad sinistram magis extensum. Fel tamen lateri dextro incumbit, oblongo folliculo inclusum, colore subluteum. Gregales non sunt, vt neque lulides. Labia habent crassa & carnosa: versantur in scopulis. Molli carne praeditae sunt & dul ci: quaeque nisi multo sale & aceto condiantur, gustui minus placebunt, neque friabiles erunt, Cuius rei Dioscorides & Galenus in capite de iure piscium meminerunt. Ouidius, Atque auium dulces nidos imitata sub vndis. Solus enim hic piscis in alga nidificare, atque in nido parere, traditur. σι. στ ταν R.i. φόκος Graecis, Phuca vel Phycis Latinis, Pauo vel Merlo Romanis, Lagionus Genuensibus, Roquau Massiliensibus, Lambena Venetis, Lampina vulgo Graeco. VL.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
