Latin
CANADELLA
Pierre Belon, De aquatilibus 264
Unproofread scanNot analysed yet
CANADELLA. Ligustico mari cognitissima Canadella, elegantem ac varium habet colorem, bona tamen ex parte purpureum: neque vnquam ad eam magnitudinem extuberat, ad quam alii pisces saxatiles, Sachetum Veneti vocant, qui dum viuus capitur, spinosum quiddam è branchiis vibrat, quo manus contrectantium ferit. Labiis est magnis vt Cynedus, sed dentibus ab hoc &à Phycide longè dissimilibus: quorum quum anteriores acutos, &ferè caninos habeat, posteriores tamen obtusos ostendit. Pinnam dorsi continuam, &(vt in Scorpione marino) crenatam: reliquas branchiarum pinnas vtrinque luteas: qui color etsi vt in aliis saxatilibus vt plurimùm euariet, eadem tamen corporis moles, eadem forma huic permanet. Squamas habet lituris viridibus, cinereis, rubris, &interdum castanei coloris variegatas, atque extremam branchiam (quae illi ossea est) crenatam vt lupus. Rostro est acutiore quàm Lambena: optimumque, vt reliqui pisces saxatiles, alimentum praebet. obtusiores sunt quàm Phycidis, &pectinatim coëunt, vt in Cynedo: squamis integitur asperis, colore cum Phagro aut Erythrino simili. Calamis vt plurimùm decipi solet: rarò enim euerriculis capitur. Huic pisci Galenus carnem inter duritiem ac mollitiem mediocrem esse docet.