# De aquatilibus 264

Pierre Belon, De aquatilibus, CANADELLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/264

CANADELLA. Ligustico mari cognitissima Canadella, elegantem ac varium habet colorem, bona tamen ex parte purpureum: neque vnquam ad eam magnitudinem extuberat, ad quam alii pisces saxatiles, Sachetum Veneti vocant, qui dum viuus capitur, spinosum quiddam è branchiis vibrat, quo manus contrectantium ferit. Labiis est magnis vt Cynedus, sed dentibus ab hoc & à Phycide longè dissimilibus: quorum quum anteriores acutos, & ferè caninos habeat, posteriores tamen obtusos ostendit. Pinnam dorsi continuam, & (vt in Scorpione marino) crenatam: reliquas branchiarum pinnas vtrinque luteas: qui color etsi vt in aliis saxatilibus vt plurimùm euariet, eadem tamen corporis moles, eadem forma huic permanet. Squamas habet lituris viridibus, cinereis, rubris, & interdum castanei coloris variegatas, atque extremam branchiam (quae illi ossea est) crenatam vt lupus. Rostro est acutiore quàm Lambena: optimumque, vt reliqui pisces saxatiles, alimentum praebet. obtusiores sunt quàm Phycidis, & pectinatim coëunt, vt in Cynedo: squamis integitur asperis, colore cum Phagro aut Erythrino simili. Calamis vt plurimùm decipi solet: rarò enim euerriculis capitur. Huic pisci Galenus carnem inter duritiem ac mollitiem mediocrem esse docet.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
