Latin
CANADELLA
Pierre Belon, De aquatilibus 268
Unproofread scanNot analysed yet
PETRI nuenses Bolassos, incolae Portus Veneris Barquetas. Tanta est huius piscis cum Orpho, Hepato &Perca marina (cum qua publicè diuendi solet) similitudo, vt piscem penè eundem esse credas: sed Percae marinae Channis sunt maiores, lineisque latis, transuersis ex rufo nigricantibus tergora distincta habent. Channi autem promiscuè transuersas &rectas lineas ferunt. Oppianus, Phagrus Channi seducitur esca. Ouidius, Concipiens Channae gemino fraudata parente. Graecorum vulgus Channo vocat. Piscem istum irretitum non capiunt, sed calamo fallunt ex hamo, &maxime si carcinis pro esca vtantur: eos enim appetunt auidissime. Channa calculos in capite gerit, vt Perca, Scorpio, Cephalus &Vmbrina. Omnes porrò Channos oua ferre ac foeminas dici posse Aristoteles tertio de generatione animalium ait. partim enim receptacula habent seminis genitalis, partim vuluas. Carnem habent mollem &tenellam, Perca tamen duriorem.