# De aquatilibus 268-2

Pierre Belon, De aquatilibus, PERCAMARINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/268-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/268-2

PERCAMARINA. Perca marina à fluuiatili non solùm corpore, sed etiam pinnis maximè differt. Marina enim continuam ac solam in tergore pinnam habet, cùm tamen fluuiatilis duas in dorso ferat. Simillima est Channae, sed crassiori corporis compage constat. Nullam (quod sciam) ex Oceano vsquam vidi: Massiliae tamen frequentissima est. Ac, quod ad coloris vtriusque Percae dissidentiam attinet, hoc praecipuè animaduertendum est, marinam Percam ex colore veluti sanguineo nigricare: transuersas habere in lateribus zonas, latas, à dorso productas, & pinnani in tergore continuam. Caeterum nunquam maior, quàm fluuiatilis, excrescere consueuit. Dentes lupi modo paruos habet: squamis tegitur asperrimis: branchias habet vtrinque quaternas, easque duplices nouissima excepta. Viuax est siliensibus Oblada, & circa Niceam Augurata vel Oyata, ab oculorum magnitudine, in Oceano Gallico perrarus, in Adriatico ac Mediterraneo frequentissimus est. Sunt Massiliae qui Oilladigam vocare malint. Vulgus Romanum ab insignibus oculis Ochiatam nominauit, ad discrimen Torpedinis oculatae, quam Ochiatellam appellant. Piscis hic latitudine, longitudine & corporis circino cum Dentali, Sargo, Aurata & Sparo conuenit. Oppianus, Haud facili paruus Melanurus fallitur arte. Longè diuersus est à Melandrino, de quo etiam paulò post: gerit enim Melanurus latas squamas, atque vnicam in tergore pinnam, estque gregalis & saxatilis. Dentes habet robustos, colorem vt Sargus: branchias vtrinque quatuor, aculeos in pinnis, quales Cantharo esse videmus.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
