# De aquatilibus 268

Pierre Belon, De aquatilibus, CANADELLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/268

PETRI nuenses Bolassos, incolae Portus Veneris Barquetas. Tanta est huius piscis cum Orpho, Hepato & Perca marina (cum qua publicè diuendi solet) similitudo, vt piscem penè eundem esse credas: sed Percae marinae Channis sunt maiores, lineisque latis, transuersis ex rufo nigricantibus tergora distincta habent. Channi autem promiscuè transuersas & rectas lineas ferunt. Oppianus, Phagrus Channi seducitur esca. Ouidius, Concipiens Channae gemino fraudata parente. Graecorum vulgus Channo vocat. Piscem istum irretitum non capiunt, sed calamo fallunt ex hamo, & maxime si carcinis pro esca vtantur: eos enim appetunt auidissime. Channa calculos in capite gerit, vt Perca, Scorpio, Cephalus & Vmbrina. Omnes porrò Channos oua ferre ac foeminas dici posse Aristoteles tertio de generatione animalium ait. partim enim receptacula habent seminis genitalis, partim vuluas. Carnem habent mollem & tenellam, Perca tamen duriorem.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
