# De aquatilibus 274

Pierre Belon, De aquatilibus, CYPRINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/274

lem, cui vnica est in tergore pinna, atque vtrinque in lateribus ad branchias vna, duae sub ventre, piscem Scarpam vocant: de quo iam in Coracino dictum est: de Cyprino sic Oppianus, Ac paulò pòst, Scombri, Cyprini, stabulantur littora iuxta. In pelago foetus quinos edit Cyparinus. Fluuiatilis & lacustris est, & (vt Dorion author est) gregalis ac carniuorus, cuius latera vtrinque latiore carne turgent. Squamarum quoque rotundarum serie tam firmiter vallatur, vt meritò Lapidotus appellari possit: lapidum enim ictus facilè repellunt eius squamae. Communis Cyprinorum longitudo sesquipedalis esse solet: at bipedalem mensuram excedere rarum est. Proinde Cyprinum flu uiatilem, palatum ita carnosum ac molle habere scribit Aristoteles, vt nisi diligenter inspexeris, lingua esse videatur. Vada petit cùm parturit. Post Glanum (ait Aristoteles) tardissimè augentur Cyprinorum oua: augentur tamen quae mares custodiunt ad milii magnitudinem: Sopitur quandoque Cyprinus tonitruo magno, vt Glanus, sed lenius. Caeterum ex Cyprinorum ouis Cauiarium rubrum fieri solet, Iudaeis dicatum: nigro enim (quod ex Sturionum ouis conficitur) eis ex lege est interdictum. Quapropter qui ad Capham vrbem ad Tanaim siti sunt, magnum ex rubro Cauiario lucrum consequuntur. Cyprini duobus aculeis armantur, altero in tergoris pinna, altero in ea quae ab ano ad caudam est posito. Pinnas habet duas, vnam vtrinque prope branchias. Branchias quoque vtrinque quaternas, easque duplices, nouissima excepta habet, dentes in ore non habet, sed tantum in ingressu faucium.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
