# De aquatilibus 280

Pierre Belon, De aquatilibus, SARIO VVLGO GALLICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/280

SARIO VVLGO GALLICO Trutta Salmonata. Est & in Truttis (de quibus mox agemus) conspicua quaedam differentia. Etenim qui huius ge neris piscium duos vel tres pedes excedunt, variisque ac rubris lituris conspersi apparent, regales vel Francae dicuntur: quas si cum paruis Salmonibus conferas, nihil discriminis interesse comperies, praeter purpureas maculas, quas in lateribus tam copiosas non habent Sulmones. Est ergo Salmonata trutta, quidpiam medium inter Salmonem & vulgarem truttam, quam non ineptè Sarionem Ausonius appellasse videtur, Teque inter geminas species neutrumque & vtrumque Qui necdum Salmo, nec iam Salar ambiguusque Amborum medio Sario intercepte sub aeuo. Itaque Scarionem hoc esse interpretor, quòd Gallicè Truitte Saulmonnee nuncupamus. Truttis quidem

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
