Latin
THYMALVS
Pierre Belon, De aquatilibus 282
Unproofread scanNot analysed yet
THYMALVS. In Ambra fluuio Italiae Melignanum octo à Mediolano stadiis alluente, Thymalum piscem capiunt, in qua maior non euadit, quàm qui sesquilibram ad summum pendeat. Truttacei generis est, apprimè delicatus, quem vulgus Themerum vocat: atque hunc auri arenulis ac ramentis in Adaflumine vesci autumat. Omnes eius pinnae atque ipsum corpus quodammodo truttam referunt. Latera lituris nigris ac frequentibus suggillata, vt Carpio. Lineas rectas in squamis vt Mystus habet, Caput in acutum tendens vt in Stregis vel Souettis dicetur. Pupillam oculi minus rotundam: branchias valde simplices, vtrinque quatuor. Linea quae eius latera secat, à superiori branchiae angulo spineo oritur, &rectà ad caudam praetenditur. Linguam ostendit albam: dentibus caret, imò ne vllis quidem ipsorum rudimentis praeditus est. Pedis longitudinem non excedit, nec trium digitorum latitudinem. Mediocris magnitudinis Mystum refert. Pinnas habet subflauas, ventrem pallidum: tergus ex linido in opacum tendens, branchias vt Harengus vel Sardina, solidioribus barbulis obseptas: quae etiam ad fauces circa orificium (Esophagi asperitatibus horrent, vncinatisque ossiculis constant, vt in piscibus marinis dictum est, quibus cibum recepit, quem in stomachum demittat: multa pinguedine omnia eius intestina obuoluuntur. Cor tam exiguum habet, vt ne quidem cor ei inesse credatur. vnicus est hepati lobus, statim vbi gula finit stomachum amplectens, in quo exiguum fellis rudimentum vix apparet.