Latin
THYMALVS
Pierre Belon, De aquatilibus 285
Unproofread scanNot analysed yet
Linea à supercilio subrubra per latera ad caudam protensa insignis est: cauda bifurca, pinnisque ad extrema nigris, simbriatis ac laciniatis. ventre est laxo ac praegrandi vt Truta. Hoc item la caeteris piscibus differt, quòd nare est recurta, atque (vt in harengis ac Lochiis) ossiculis quibusdam prominentibus insigni, labris nullum dentium rudimentum ostendentibus: appendice glabra ac carnosa caudae insidenti, in Vmbrae modum. Neque tamen dentibus caret: ossicula enim ad eius fauces atque Aesophagi ingressum vtrinque conspiciuntur, senis hinc inde denticulis, vt in Themolo, communita. Branchiae illi sunt vtrinque quaternae ac simplicissimae: quarum extrema, quae capiti inhaeret, reliquis sanè minor est: nullis in lateribus maculis est insignitus, totumque huius piscis cor spus dempto tergore argenteum est. Verumetiam si ad eius internas partes aduertas, costas quinque &triginta vtrinque connumerabis: cernesque illi cor esse pallidum ac trigonum, pericardio inclusum: hepar album, vnius tantùm lobi, vt in Exoceto &Delphino: in cuius latere dextro fellis vesicula adsuta est. Lien à sinistris apophysibus &stomacho incumbit. Intestina nullas habent reuolutiones. nam gula vsque ad ventriculi fundum deducitur, qui per piscis longitudinem delatus, ac sursum quidem reflexus, duodenum parit adenibus suffultum, in cuius gibbo innumerae apophyses spectantur: ex quibus vena oritur, per quam sanguis defertur ad hepar. à pyloro sequitur aliud intestinum, quod nullis anfractibus circunductum, rectà ad anum tendit. Vuluam vtrinque bicornem habet, tenuibus ouis conspicuam. Caetera in congeneribus piscibus describentur. Caudam bifurcam, tenuem in tergore pinnam, quaternas sub ventre: duas priores non in lateribus (vt quibusdam aliis) sed multùm inferius ad ventrem sub branchiis, carunculam supra caudam, vt in Truttis &Salmonibus diximus. Lacus, quem Allobroges vulgo d’Aiguebelene nuncupare solent, affarim Vmbras promit. Fel Vmbrae paulò amarius sentitur, quàm Lauareti. Eius autem iconem non apposui, quòd ad Vmblam proximè accedat.