# De aquatilibus 287

Pierre Belon, De aquatilibus, VMOLA VEL HVMELA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/287

VMOLA VEL HVMELA. Diuersa est ab Vmbra, quae etiam litera mutata, Vmbla vulgò dicitur, eademque huius piscis esset cum Truttis figura, nisi gracilitate, longitudine ac colore ab his dissideret. Eorundem lacuum est incola quorum & Vmbra. Nullis suggillatur lituris, quibus tamen vterque Salmo. Trutta, Sario & Carpio variantur. Colore est magis argenteo, quàm Vmbra. Vnica est & parua eius tergoris pinna: branchiam habet iuxta ventrem vtrinque vnam: duas sub ventre huic oppositas, omnes sine aculeis. Vitimae piscem in duas aequales partes intersecant: sed pars quae ad caput vergit, paulò longior est. Eius cutis adeò glabra est, vi squamis carere videatur. Tergus prae multo liuore opacum apparet: venter prae albedine vti argentum micat. Eam apophysim etiam habet carnosam supra caudam, quam Vmbrae, Lauareti, Salmones, Sariones, Thymali, Carpiones. Epelangi & Truttae habent: quaternis praedita est dentium ordinibus in palato, serpentium more. Linguam ostendit aduncis in gyrum dentibus, crenatis, exertis, & hamatis senis, vel eò pluribus communitam, praeter quos maxilla etiam inferior parnulis aliis exertis & parum falcatis in ambitum vallatur: branchias habet vtrinque quatuor. Latera eius virgula recta secantur vtrinque per medium corpus, parum repanda versus ventrem, quam à capite ad caudam vsque protensam habet. Carniuorus est pricis quisquiliis & phryargumento Aeliani, qui ab odore thymi Thymalum nominatum putat. Caeterum Epelanus, Sequanae litorum alumnus, partim marina, partim fluuiatili gaudet aqua.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
