# De aquatilibus 29

Pierre Belon, De aquatilibus, HIPPOPOTAMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/29

Quod autem ad internam totius Castoris anatomen spectat: in eo certè nihil magis admirandum, aut scriptione dignum esse duxi, quàm testes, quibus pro corporis exiguitate, adeò ingentibus ac crassis praeditus est, vt hi ad taurinos accedant, in quibus rotundi calculi, oui magnitudine, mihi plaerunque conspecti. Sunt autem hi medendis corporibus permultum vtiles: quamobrem à mercatoribus magna solertia disquiruntur, magnoque vaenire solent. Fabulam esse putat Dioscorides, quòd Castor à venatoribus excitatus, sibi testes execet, cùm illuc vsque caput extendere nulla ratione possit. Verum quidem esse potest, mercatores aut venatores, post exectos Castoris testes, corpus ita viuum aliquando demisisse, ac nonnullos postea repertos fuisse castores, testibus carentes. Proinde huiusmodi amphybio Europa nostra abundat, vt apud Burgundiones Lotharingos atque Austrios permulita cicures etiam hodie reperiantur. Huius genuinam formam ex sequenti figura conspicito. LVTRA.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
