# De aquatilibus 291

Pierre Belon, De aquatilibus, VMOLA VEL HVMELA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/291

Percam plurimùm aemulatur, nisi transuersis lineamentis (quae Percae insunt) careret, oreque esset magis recurto: huius caput ad Sparum accedit, atque eosdem habet colores: oculos elatos, caesios, admodum perspicuos & transparentes. Cernua hoc potissimùm signo dignoscitur, quòd spineum branchiarum tegumentum, crenatum vt in lupo, & sua rima luxatum habet. Vbi autem linea quae piscium latera secat, ad branchias incipit, ibi aculeum ad caudam spectantem draconis marini modo videas. Sed & hoc à Perca dissidet, quòd Perca duas in tergore pinnas habeat, Cernua verò tantùm vnicam: nullisque dentibus, sed neque lingua manifesta praedita est: squamisque est quadrangulis, robustis, crenulis tenuibus in gyrum incisis contecta, quae piscem hunc scabrum admodum efficiunt, vnde Anglis nomen habet Ruchl: in quo etiam Cynedum & Paganellum imitatur. Rarus est apud Tamesin: plurimus autem in Ranello, quod Oxonium praeterfluit. Nam is piscis apud Britannos Perca salubrior esse creditur: aestate tantùm capitur: latet enim per totam hyemem. Proinde à Cernua radiis solaribus obiecta, maculis nigris per dorsum distingui percipitur: at tota sub ventre candicat. Ad oesophagi ingressum in faucibus quatuor ossicula dentata, duo in suprema, duo in infima parte gerit, quibus cibum in stomachum demittit. Eius cor suo pericardio inclusum, & septo ab aliis visceribus seiunctum est: quod è corpore extractum Callyonimi, Scorpionis, Exoceti, Orphi, Cannae, & multorum aliorum in morem diu mouere non definit, atque in systole quidem exangue & contractum: in diastole autem multo sanguine madere atque expansum esse conspicitur. Huius porrò hepar ex pallido ruffescit, sinistrae stomachi parti incumbens: à quo lobi duo exiles dextram regionem occupant, ac pylorum fouent.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
