# De aquatilibus 292

Pierre Belon, De aquatilibus, VMOLA VEL HVMELA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/292
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/292

Interanea omnia Cernuae peritoneo argentei coloris circuncluduntur. Vasculum fellis tenui villo alligatum à sima iocineris parte dependet, atque è longo stomacho pylorus exit: cui tres tantùm apophyses breues & albae annectutur. Lienem inter spinam & stomachum maiorem in hoc pisce pro magnitudine eius quam in aliis vidimus, parum lunatum, venis, neruis, & arteriis sanguineis ipsi stomacho alligatum: Duodecim quoque veluti vniones erui magnitudine carnosos, tamen candidos, & calli duritiem habentes, in quibusdam Cernuis conspexi: quorum vnusquisque vermem inclusum, gracilem, oblongum, rotundum, ac teretem contineret qui ex venis meseraicis dependerent inter colon & ileon, ad eos anfractus, in quibus lactes esse solent: nam etiam Lumbricos, Ascarides in sesquiulnam longos aliquando comperimus. Caeterum Cernuae rectum intestinum rubrum est, quod caeteris alioqui piscibus pallidum apparere solet. Ego verò puto Acerinam Plinii Medici recentiorum Cernuam esse: quumque Exocetum Romanis piscatoribus semel ostenderem, vt vulgare eius nomen ab iis siscitarer, illi Cernam vocabant, quod tamen vocabulum etiam ad Percam fluuiatilem transferre solebant.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
