Latin
PERCA FLVVIATILIS
Pierre Belon, De aquatilibus 294
Unproofread scanNot analysed yet
Marmoris in modum transuersas fert in lateribus maculas, à tergore prodeuntes: branchias vtrinque quaternas, easque duplices: quod item Aristoteles scripsit: Anterior tergoris pinna duodenis firmatur aristis aculeatis. Ea autem quae ab ano versus caudam fertur, aculeo crenato vallatur. Duas in lateribus pinnas habet, vtrinque vnam, quasi in medio corpore: alias quoque duas sub medio ventre. Dentibus caret, sed habet labia denticulis horridula: caudam hifurcam. Huius piscis hepati non amplius quàm vnus lobus apparet. Duas in pyloro gerit apophyses, intestinorum reuolutiones paucas habet, fel coloris vitrei sub hepatis lobo maiore. Philotimus tertio de alimentis (inquit Galenus) Percas inter pisces molli carne praeditos annumerauit, vt &Gobiones, Fucas &Iulias. aut semen genitale, aut oua haberet. Meatus quoque vel semini vel vuluae accommodatos nulla recisa ostendere. Quanquam nonnulli tradant conuolutis sibiinuicem anguillis, attritu corporum mutuo mucorem quendam in arenam limumque distillare atque ita generari. Sed id cerium est anguillas è fluuiis in mare descendere, &vtraque aqua gaudere ac perfrui, omnes lentum ac pituitosum in corporibus succum generare: marinam tamen gratioris esse saporis, qua salita plurimùm vtuntur Itali Adriatico vicini. In anguilis nigrarum &albarum tantùm obseruantur differentiae. Nam quum marem quidam dicunt caput habere amplius atque oblongius, foeminam repandius: haec non maris ac foeminae differentia est, sed generis. Etenim quaecunque ex iis ipso aspectu à caeteris differunt, eae quidem foeminae appellantur, atque in anguillarum genere praestantiores sunt.