Latin
LVCIVS
Pierre Belon, De aquatilibus 298
Unproofread scanNot analysed yet
ORCHIS VELORBIS. Edulis non est piscis, Aegyptiis ex Nilo familiaris, qui à testis forma Graecis ὄργις dicitur: neque ad aliud amplius capi solet, quam vt illi eius pellem tomento impleant, &alienigenis diuendant. Capitur cir ca Saiticam praefecturam, vulgo el Saet dictam. Duo sunt eius genera, ambo rotunda, corio duro con tecta, vt lagenam imitari videantur: vnde Graecum vulgus Flascopsarum, id est, lagenam piscem dixerunt. Piscem rotundum apud Plinium legas, sine squamis, totumque capite constare, contectumque durissima pelle: cuius notae huic propemodum pisci conueniunt, quem antiqui testem ob rotundita tem, alii verò orbem appellarunt. Venetum vulgus perperam columbum nominauit. Orchis Graecis &Latinis, aliis Orbis, Flascopsaro vulgo Graecorum &Columbus. mis.