# De aquatilibus 298

Pierre Belon, De aquatilibus, LVCIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/298

ORCHIS VELORBIS. Edulis non est piscis, Aegyptiis ex Nilo familiaris, qui à testis forma Graecis ὄργις dicitur: neque ad aliud amplius capi solet, quam vt illi eius pellem tomento impleant, & alienigenis diuendant. Capitur cir ca Saiticam praefecturam, vulgo el Saet dictam. Duo sunt eius genera, ambo rotunda, corio duro con tecta, vt lagenam imitari videantur: vnde Graecum vulgus Flascopsarum, id est, lagenam piscem dixerunt. Piscem rotundum apud Plinium legas, sine squamis, totumque capite constare, contectumque durissima pelle: cuius notae huic propemodum pisci conueniunt, quem antiqui testem ob rotundita tem, alii verò orbem appellarunt. Venetum vulgus perperam columbum nominauit. Orchis Graecis & Latinis, aliis Orbis, Flascopsaro vulgo Graecorum & Columbus. mis.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
