# De aquatilibus 300

Pierre Belon, De aquatilibus, LVCIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/300

ALIVS PISCIS NILOTICVS. Vidimus quoque alterius piscis Nilotici Sceleton halosteo n à circulatoribus circunferri, cuius forma ad pentagonum accederet, pedalis interdum longitudinis, quem cùm nacti essent incolae, curabant ab interaneis protinus emundari, deinde verò testam illam duram qua contegitur, multos annos incorruptam seruabant, vt inde lucrum consequerentur, quòd à negotiatoribus externis nouitatis gratia huiusmodi piscis emi sit solitus. Caeterum dum viuus est, penicillum in cauda habet, & pinnas supra & infra caudam: ac rursus pinnam aliam vtrinque: oculos albos, os paruum. Color eius lactescit, & velut in pallidum languet. Eius iconem proximè cernito. Caeterum eius nomen me hucusque latuit. Piscis cuiusdam Nilotici sceletos.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
