# De aquatilibus 302

Pierre Belon, De aquatilibus, ALIVS ITEM PISCIS NILOTICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/302

Est & aliud quiddam, quod Graeci vocant μυστικῆτον, de quo in Balena diximus, oblongis assulis, cauda tenui. Latini musculum vocant. setas multas habet suillis similes, caudae equinae proximas. Quidam volunt hoc in ore Balenae contineri. Caeterum Mystum prouectiorem Galli Vn Barbeau, minorem autem Barbarin vocant: Romae Barbi Tiberini plurimùm laudantur. Vulgus Mediolanense iam adultos Barbos, Barbaros vocat: minores verò Balbetos, Angli Barbel. Quanquam etiam marinum Mullum Galli Barbatum appellant: de quo cum Trigla dictum est. Ausonius de Mosellanis piscibus, Tuque per obliqui fauces vexate Sarani, Qua bis terna fremunt scopulosis ostia pilis, Cum defluxisti famae melioris in amnem Liberior, laxos exerces Barbe natatus: Tu melior primore aeno, tibi contigit omni Spirantum ex numero non illaudata senectus.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
