Latin
CLARIA FLVVIATILIS
Pierre Belon, De aquatilibus 304
Unproofread scanNot analysed yet
CLARIA FLVVIATILIS. Claria marina in Asellis iam descripta est: fluuiatilis autem, quam hîc adducimus, vilis est pretii ac nominis. Coenosa est, vbique satis frequens: vulgus Barbotam, non à barbis aut arunco nominat, sed ex hoc quod Galli barbotare, coenum &limum rostro, anserum modo, commouere dicunt: Lugdunenses Lottam nominant: sunt qui Marmorum vocent. Itali Borola, alii Botum vel Botam. Anguillae aut Congri modo glabram curem habet, atque idem caput. Cirrho recto breuique &simplici in maxilla inferiori barbatur. Continuam in tergo pinnam gerit mollem, ad caudam (quae illi rotunda est) desinentem. In nonnullis duas pinnas in tergo videas: quarum exigua est quae capiti magis est vicina: sed &inter anum &caudam rursus aliam pinnam gerit: vnam praeterea vtrinque in lateribus circa branchias, quas vtrinque quaternas habet: duas vero sub ventre capiti multùm propinquas Cae terum duos in inferiori maxilla habet denticulorum ordines, admodum paruos: atque in superiori maxilla totidem, vt nihil quàm asperitas in eis sentiatur: nam alios etiam in fornice palati gerit. Tergus &latera fuluum vel subliuidum colorem habent: venter autem albicat. Semipedalem non excedit longitudinem. Hepar lobum oblongum ad sinistrum latus demittit, sub quo est stomachus. In pyloro apophyses seu caecos vigintiquinque connumerare potes: lienem quoque videas, neque dextro neque sinistro, sed in medio spinae stomacho inhaerentem. Anus eius propinquior est capiti, quàm caudae. Intestina pluribus quàm tribus inflexionibus non circunducuntur. Qua in bicorni vulua fert vtrinque permulta. AGONVS. Tres sunt apud Insubres lacus, in quibus piscem vulgari Mediolanensium idiomate Agonum nominatum capiunt, varium quidem eum: Larius enim lacus, qui hodie Comensis cognominatur, Agonos educat exiguos, ac magis populares, Sardis similes, dempto quòd venire sunt latiore: neque alio quàm Mediolanum transferuntur, aut saltem rarò Mantuam praetergrediuntur. Eos doliis muria conditos adseruant, quanquam etiam mediocriter sicci sine muria comperiantur. Verbanus lacus, quem lacum maiorem cognominant, multò maiores Agonos quàm Larius educat.