# De aquatilibus 309

Pierre Belon, De aquatilibus, LIPARIS, MACEDONIAE PISCICVLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/309

CLVPEA, SEV ALOSA. Alosa, Gallicè Alose, Chiepa Italis, Lachia Romanis, Latinis Clupea, in Abramidis modum tornata est, nisi corpore esset multò longiore ac crassiore. Lineam asperam, & veluti cultellato mucrone scin dentem gerit: qua (vt Plinius tradit) Attilum ingentem Padi piscem exanimat. ea verò acutior est in pusillis piscibus. Permulti contendunt Alosam a Clupea longè diuersam esse. Grandes porrò & adultae Alosae, Thrissae etiam dicuntur, idque maximè cùm ad iustam magnitudinem peruenerint. Thrichides verò appellantur diminutiua voce, cùm nondum in perfectam molem excreuerint: tunc enim magis aristosae percipiuntur. Nam Thrissae pulpas habent carnosiores, minusque aristis obseptas. Ascendentes flumina semper capiuntur, nusquam autem descendentes. Aristobolus author est Thrissas ascendere in Nilum, sicuti & Cestres absque Crocodilorum metu. V.iii Plestya, modò Platognia vocatur. Latus piscis est, atque ea forma tornatus, qua Abramidem fluuiatilem conspexisti. Multis spinulis abundat, atque eodem modo holostheno transsuitur vt Liparis, & per paria diuenditur, muria optime maceratus. Frequentes squamas habet, rotundas ac tenues. Tergus eius nigricat, venter candicat. Os non aperit ita grande, quod etiam omnibus dentium rudimentis caret. Metallariis ad Chrysiten (quam Siderocapsan vocant) opportunus est in fodinis. Carne constat dura, stupacea, palato ingrata. Partem eam quae ab ani pinnula ad caudam fertur, prominem tem habet, corpus in Bremmae fluuiatilis modum compressum.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
