# De aquatilibus 311

Pierre Belon, De aquatilibus, DE APRO PISCE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/311

DE APRO PISCE. Capros Aristoteli, Plinio Caper, aliis Aper, piscis est quem amnis Achelous gignit, qui nonnunquam grunire creditur. Eum primùm apud Epidaurum, quam nunc Ragousam vecchiam vocant, conspexi, Cyprini magnitudine. Hic aliorum piscium more branchias non habet detectas, quanquam quaternas intus conditas ferat, vt Exocetus & Muraena. Os paruum ostendit, in quo dentes albi, humanis aemuli, in gyrum siti sunt. Duas fert in tergo pinnas, quarum prior, fortibus aculeis obfirmatur, quibus audacter, si quos pisces oderit, aggreditur: pelle integitur dura atque aspera, qua ligna expoliri possunt. Squamis caret: Altera pinna tergoris vicenis neruis constat: Corpus habet circinnatum & planum: Lineas fert cancellatas in cute: Vnam vtrinque gerit in lateribus pinnam: Oculos sursum in capite sitos. Pinnam in cauda rotundam. In summa, piscis hic aliorum non seruat normam. Et quum Capriscus, quem in Trago pisce descripsi, affine nomen habeat cum Capro, cauendum est tamen ne nomenclatura Apri, Capri & Caprisci te decipiat. Illyrii piscium affinitate decepti, piscem istum Chiergner vocant: sed vox ea Sargo debetur. Aper enim Sargi modo corpus tornaV.iiii.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
