Latin
DE APRO PISCE
Pierre Belon, De aquatilibus 313
Unproofread scanNot analysed yet
LEVCISCVS, HOC EST, ALBICILLA seu Albicula. Leuciscus Icesio species est Mugilum: Parisienses Vne Vandoise: Ligeris accolae à mira velocitate, iaculum Vn Dard, Angli Dares, Lugdunenses Suiffam vocant: quem optimè vt nos à Squalo distingunt, Insubres Streiam, Vulgus Graecum Leucorinum vocant. Accolae lacus Bistonii (cuius aqua partim dulcis, partim salsa est) Lilinguam, Huius nondum prouecti piscis, veris initio magnum numerum ca piunt, &modico sale conspersum atque exiccatum, Byzantium ferunt, venduntque Maio, Iunio &Iulio mensibus. Corpore longiore &angustiore est quàm Streia. Hunc Romani piscatores à Squalo non distingunt: neque enim adeò exactè pisces fluuiatiles, vt Galli, internoscunt. Etenim Leuciscus aspectu multò hilarior est quàm Squalus, minoribusque squamis contegitur: Albo colore nitet, &veluti inter squamas striis rectis interstinguitur: Caudam bifuream &pinnas albas profert, neque ita latas vt Squalus. Nulla habet dentium rudimenta: Linguam albam, branchias vtrinque quatuor. Squalus praeterea Leucisco maior euadit. Porrò etiam Ablum siue Alburnum simillimum esse videbis Leucisco: tamen est paulò crassiori corpore, &squamis elatioribus, ac labro inferiore melius infarcto. Est etiam nonnihil discriminis in linea quae vtrinque corpus intersecat. Siquidem Leucisco non tam arcuata est, quàm Alburno: &Alburnus rotundiori corporis compage constat, ad Cephalum magis accedente. Leuciscum enim Galenus cum fluuiatili Cephalo componit, ac de Mugilum genere esse ait: suoque tempore Leuciscorum magnam copiam condiri solere, atque in magno haberi pretio. Horum capturam ex Epiri lacubus maiorem fieri diximus, quos Epirotica lingua Scouranicos vocat. Veneti his maximè vtuntur, quos ad se nauigio adferri curant: eodemque propè vocabulo vtentes Scourancas nominant. quae cùm Leucorinis maiores sint: ambo tamen pisces sale conspersi &fumo infecti atque exiccati, ad exteros mitti, vt nostri Harengi foreti, consueuerunt.