Latin
DE APRO PISCE
Pierre Belon, De aquatilibus 315
Unproofread scanNot analysed yet
Sueta Ferrariensis Leucisco quàm Squalo magis similis, semipedalis est, rostro vel ore Lauareti, sed subobtuso, neque vt Squalo in gyrum grandi. Capite acuminato, cauda et branchiis vt Leuciscus. Branchias enim habet paruas, tenuibus fibris constantes: sub quibus mox in ingressu oesophagi seni vtrinque dentes comperiuntur, pyxidatim in seinuicem infixi, alioqui maxillae huius piscis omni dentium vestigio sunt destitutae: squamisque est paulò latioribus quàm Leuciscus. Peritoneum interna parte ei nigerrimum est, vt in Salpis: cor spongiosum: intestina in multos anfractus circunuoluta: hepar in duos lobos discissum: quorum sinister longius progreditur, &stomachum fouet, quem ferè vsque ad anum comitatur. Lien lateri sinistro stomachi incumbit. Fel ei est admodum grande. Coeno &spurcitiis vescitur vt Sturio. Adamat flumina quae magno impetu ex montibus deuoluuntur: ideo in Pauera flumine rapidissimo, quod quindecim à Bononia milliaribus, quatuor autem à Modena distat, &in Padum influit, affatim capiuntur.