# De aquatilibus 316-3

Pierre Belon, De aquatilibus, PHOXINVS, QUI VVLGOVERONVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/316-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/316-3

Carneum quiddam, vt Cyprinus (quatenus paruum magno licet conferre) in fornice palati ostendit, branchias vtrinque quaternas simplices, ac sub ventre totidem: caudam bifurcam. Ore est paruo, dentibus vacuo. Pisciculos istos respui credo propter fellis magnitudinem, quòd vix possint exenterari, quin eorum fellis vesica disrumpatur: quo per totum corpus diffuso, plurimum amari in vescendo sentiuntur: id autem sub hepatis lobo dextro coloris smaragdini, magnitudine pisi continetur. Folliculum vento plenum in vtero gestat geniculo interceptum. lienem stomacho inhaerentem, rubrum atque orbicularem. Huius etiam intestina multis in gyrum reuolutionibus & anfractibus circunuoluta sunt.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
