# De aquatilibus 318-2

Pierre Belon, De aquatilibus, ALBVRNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/318-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/318-2

ALBVRNVS. Gallica appellatio Absi seu Ableue quodammodo ad eum quem Ausonius Alburnum vocat, alludit. Hunc Placentini Arbolinum vel Arborinum, vt & Mediolanenses, nominant. Ego circa Versellas in amne Lagogna Ticinum influente Scauardinum à piscatoribus audiui appellari: Angli Bleis nominant. Affatim in Pado capiuntur: à quibusdam Agulla dicitur. Ferrarienses non alia appellatione eum exprimunt, quàm Pesquerel vel Stregiae: cùm tamen Stregia alibi sit idem quod Leuciscus. Argenteis tegitur squamis, ac tenuibus: cuius tamen dorsum paululum opacatur. Sex digitos longus est: quam mensuram rarò excedit: ex Sequana Epelano est simillimus: vixque ad duorum digitorum latitudinem extenditur. Lineam habet vtrinque arcuatam, quae eius latera diuidit. Nare est parum resima. Mihi negarunt piscatores Mediolanenses Arborinum felle praeditum esse: quod ex ipsa dissectione postea comperi. Alburnum, vt reor, ab albedine vocauerunt, quemadmodum & Albicillum quen in Leucisco iam descripsi. Ausonius, Quis non & virides volgi solatia Tincas diolanenses Vsel, Placentini & Parmesani Gousangle, Locham Romani piscatores, alii Morellam vocant. quod postremum nostro Veroni fluuiatili magis debetur: Lodenses Zedele, Ferrarienses Squatola nominant.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
