# De aquatilibus 318

Pierre Belon, De aquatilibus, SARGVS QUI ET CEPHALVS, ET CARDONVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/318

Est & alius piscis Abramidi simillimus, paulò tamen minor ac vilior, quem Galli Vne Rosse (quasi vetulam Abramidem) Angli Roche vocant: huncque Abramidis Spurium esse autumant. Is nigricat in tergore Gardonis modo: pinnas quoque rubras habet. Sed quum Abramidi id non accidat, meritò ab Abramide diuersus esse iudicabitur. Corpus habet crassiusculum: caput quoque ad Gardonem potius, quàm ad Squalum accedens, leui rubore suffusum: Squamas aspectu tristiore: vilisque est apud piscatores ac vulgus pretii, carnisque insulsae.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
