# De aquatilibus 319

Pierre Belon, De aquatilibus, ANDROMIS, VVLCO DEOMILLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/319

Caput iis contrà quàm caeteris inter crura positum est: rostrum psittaco persimillimum, carnem fungosam pro lingua habent: Pedes omnibus octoni, dissimili modo positi. Sepiae enim atque Lolligines pedes octo habent supra duos maiores, & dentes exiguos in acetabulis, reliquos sex nouissimos breues: Polypus autem longos, & medios quatuor habet maximos. Sepiae & Lolligines, promuscides siue praetenturas habent, binas, praelongas, & asperas, quibus veluti anchoris innituntur, ac sese confirmant, ne maris aestu suis saxis exturbentur, vtque è longinquo cibum ori admoueant. at iis Polypicarent, pedesque in eundem vsum commodos habent. Mollium genus in cruribus geminum habet acetabulorum ordinem, à capite ad extremos vsque cirrhos productum: praeter vnum Polypi genus, quod Eledona vocant: is enim solus ex mollium numero simplicem acetabulorum ordinem tenet. Habent praeterea oculos grandiusculos, quorum discrimen exigua quaedam efficit cartilago. Fistulam ante aluum paulò supra caput sitam & branchias gerunt, qua mare transmittunt, suumque atramentum effundunt. Pinnulam quoque habent circundantem alueum, vt natent, & se dirigant, quemadmodum pisces sua cauda penè cartilaginea, sed non omnia eodem modo. Natant mollia tum pedibus, tum pinnis: pedes autem vulgari nomine vocantur, qui alioqui sunt veluti branchiae, barbaue aut cirrhi: Graecis πεκταναι dicuntur, quibus adiunctum est caput. Mollia sensibus praedita esse omnibus constat. Nam & sepiae & Polypi escarum odore alliciuntur, atque ita capiuntur. Neque eisdem saporibus delectantur: omnia praeterea buccis inuicem admotis, mutuoque brachiorum complexu libidinem explent. sic enim ea coniungi necesse est, quòd natura exitum excrementi prope os inflexerit atque abdiderit.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
