# De aquatilibus 320

Pierre Belon, De aquatilibus, ALBVRNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/320

In Rifileio amne (finitimo vrbis Italiae cui nomen est Ciuita de Castella) Lopole vocantur Duo sunt horum genera: quorum quae Gallis Loche Franche dicitur, palato quidem delicatior est: quae verò coenosum limosumque tractum incolit, crasso & obeso corpore constans, atque ob id pinguis Lochia cognominatur: valetudinariis admodum perniciosa est. Caeterum Lochias quidam Galli nominare malunt des Perces, quòd cùm riuulorum indigenae oblongo, tereti ac lubrico sint corpore, petras videantur perforare: Duos enim habent in branchiis aculeos, vtrinque vnum ad caudam spectantes, dentium cerastis longitudine, quibus sese impellunt, vt minima inter lapides foraminula subeant. Viuax est admodum pisciculus, minoris digiti crassitudinem non excedens. Pinguis ve rò Lochia, indicis digiti crassitudine est, quinque digitos longa, tota lituris seu punctis distincta: no tasque in tergore & lateribus habet, nunc grandes, nunc paruas ac nigricantes, quibus ipsa etiam quodammodo pulla apparet: sed ventre est candido. Pinnam vtrinque vnam in lateribus gerit: item sub ventre duas: in tergore vero summo vnam admodum paruam, item sub cauda ad anum alteram. Pinna caudae rotunda est: reliquae omnes transparentes, obtusae & latae. Cirrhis quaternis, duobus (barbi modo) tanquam mystacibus insignis est. Os habet paruum sub longo naso: eiusque intestinum statim à stomacho (quem hepar fouet) recta per ventrem ad anum ducitur. Fel dextro hepatis lobo adsutum: Lienem insignem, & rubrum habet. Cor sub branchiis, suo pericardio obuolutum. Qua singulari vesicula, vt aliis piscibus bicorni folliculo conclusa.

---

Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus.
